Talált 20233 Eredmények: Re
et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt jam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (Epistula II ad Corinthios 5, 15)
si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova (Epistula II ad Corinthios 5, 17)
omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis (Epistula II ad Corinthios 5, 18)
quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis (Epistula II ad Corinthios 5, 19)
pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo (Epistula II ad Corinthios 5, 20)
eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur justitia Dei in ipso (Epistula II ad Corinthios 5, 21)
adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (Epistula II ad Corinthios 6, 1)
ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis (Epistula II ad Corinthios 6, 2)
nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium (Epistula II ad Corinthios 6, 3)
per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti (Epistula II ad Corinthios 6, 8)
eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos (Epistula II ad Corinthios 6, 13)
nolite jugum ducere cum infidelibus quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate aut quæ societas luci ad tenebras (Epistula II ad Corinthios 6, 14)