Talált 20233 Eredmények: Re
sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione (Epistula I ad Corinthios 15, 42)
primus homo de terra terrenus secundus homo de cælo cælestis (Epistula I ad Corinthios 15, 47)
qualis terrenus tales et terreni et qualis cælestis tales et cælestes (Epistula I ad Corinthios 15, 48)
igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem cælestis (Epistula I ad Corinthios 15, 49)
hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit (Epistula I ad Corinthios 15, 50)
ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur (Epistula I ad Corinthios 15, 51)
in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur (Epistula I ad Corinthios 15, 52)
oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem (Epistula I ad Corinthios 15, 53)
itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino (Epistula I ad Corinthios 15, 58)
per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectæ fiant (Epistula I ad Corinthios 16, 2)
cum autem præsens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem (Epistula I ad Corinthios 16, 3)
nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit (Epistula I ad Corinthios 16, 7)