Talált 20233 Eredmények: Re
plenissime sciens quia quæcumque promisit potens est et facere (Epistula ad Romanos 4, 21)
ideo et reputatum est illi ad justitiam (Epistula ad Romanos 4, 22)
non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi (Epistula ad Romanos 4, 23)
sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Jesum Dominum nostrum a mortuis (Epistula ad Romanos 4, 24)
qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter justificationem nostram (Epistula ad Romanos 4, 25)
commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus (Epistula ad Romanos 5, 8)
si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius (Epistula ad Romanos 5, 10)
non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus (Epistula ad Romanos 5, 11)
propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt (Epistula ad Romanos 5, 12)
sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ qui est forma futuri (Epistula ad Romanos 5, 14)
sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Jesu Christi in plures abundavit (Epistula ad Romanos 5, 15)
si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiæ et donationis et justitiæ accipientes in vita regnabunt per unum Jesum Christum (Epistula ad Romanos 5, 17)