Talált 20233 Eredmények: Re
et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Cæsarea ad me (Actus Apostolorum 11, 11)
dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil hæsitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri (Actus Apostolorum 11, 12)
recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Johannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto (Actus Apostolorum 11, 16)
si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum (Actus Apostolorum 11, 17)
erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Græcos adnuntiantes Dominum Jesum (Actus Apostolorum 11, 20)
et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum (Actus Apostolorum 11, 21)
pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam (Actus Apostolorum 11, 22)
qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino (Actus Apostolorum 11, 23)
profectus est autem Tarsum ut quæreret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam (Actus Apostolorum 11, 25)
et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli Christiani (Actus Apostolorum 11, 26)
discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus (Actus Apostolorum 11, 29)
quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli (Actus Apostolorum 11, 30)