Talált 20233 Eredmények: Re
et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti (Actus Apostolorum 1, 15)
viri fratres oportet impleri scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Jesum (Actus Apostolorum 1, 16)
et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera ejus (Actus Apostolorum 1, 18)
et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis (Actus Apostolorum 1, 19)
oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus (Actus Apostolorum 1, 21)
incipiens a baptismate Johannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis (Actus Apostolorum 1, 22)
accipere locum ministerii hujus et apostolatus de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum (Actus Apostolorum 1, 25)
et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco (Actus Apostolorum 2, 1)
et factus est repente de cælo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes (Actus Apostolorum 2, 2)
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et cœperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis (Actus Apostolorum 2, 4)
erant autem in Hierusalem habitantes Judæi viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo sunt (Actus Apostolorum 2, 5)
Frygiam et Pamphiliam Ægyptum et partes Lybiæ quæ est circa Cyrenen et advenæ romani (Actus Apostolorum 2, 10)