Talált 20233 Eredmények: Re
si non facio opera Patris mei nolite credere mihi (Evangelium secundum Ioannem 10, 37)
si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre (Evangelium secundum Ioannem 10, 38)
quærebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum (Evangelium secundum Ioannem 10, 39)
omnia autem quæcumque dixit Johannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum (Evangelium secundum Ioannem 10, 42)
miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur (Evangelium secundum Ioannem 11, 3)
diligebat autem Jesus Martham et sororem ejus Mariam et Lazarum (Evangelium secundum Ioannem 11, 5)
dicunt ei discipuli rabbi nunc quærebant te Judæi lapidare et iterum vadis illuc (Evangelium secundum Ioannem 11, 8)
respondit Jesus nonne duodecim horæ sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem hujus mundi videt (Evangelium secundum Ioannem 11, 9)
dixerat autem Jesus de morte ejus illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret (Evangelium secundum Ioannem 11, 13)
et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum (Evangelium secundum Ioannem 11, 15)
multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo (Evangelium secundum Ioannem 11, 19)
dicit illi Jesus resurget frater tuus (Evangelium secundum Ioannem 11, 23)