Talált 20233 Eredmények: Re
cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine ejus videntes signa ejus quæ faciebat (Evangelium secundum Ioannem 2, 23)
ipse autem Jesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes (Evangelium secundum Ioannem 2, 24)
et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine (Evangelium secundum Ioannem 2, 25)
hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis nisi fuerit Deus cum eo (Evangelium secundum Ioannem 3, 2)
respondit Jesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei (Evangelium secundum Ioannem 3, 3)
dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et nasci (Evangelium secundum Ioannem 3, 4)
respondit Jesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei (Evangelium secundum Ioannem 3, 5)
non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo (Evangelium secundum Ioannem 3, 7)
respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt hæc fieri (Evangelium secundum Ioannem 3, 9)
respondit Jesus et dixit ei tu es magister Israël et hæc ignoras (Evangelium secundum Ioannem 3, 10)
si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis cælestia credetis (Evangelium secundum Ioannem 3, 12)
ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam æternam (Evangelium secundum Ioannem 3, 15)