Talált 20233 Eredmények: Re
væ vobis quia ædificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos (Evangelium secundum Lucam 11, 47)
propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur (Evangelium secundum Lucam 11, 49)
a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariæ qui periit inter altare et ædem ita dico vobis requiretur ab hac generatione (Evangelium secundum Lucam 11, 51)
cum hæc ad illos diceret cœperunt Pharisæi et legis periti graviter insistere et os ejus opprimere de multis (Evangelium secundum Lucam 11, 53)
insidiantes et quærentes capere aliquid ex ore ejus ut accusarent eum (Evangelium secundum Lucam 11, 54)
multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent cœpit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisæorum quæ est hypocrisis (Evangelium secundum Lucam 12, 1)
nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur (Evangelium secundum Lucam 12, 2)
quoniam quæ in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis prædicabitur in tectis (Evangelium secundum Lucam 12, 3)
dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post hæc non habent amplius quod faciant (Evangelium secundum Lucam 12, 4)
ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete (Evangelium secundum Lucam 12, 5)
nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo (Evangelium secundum Lucam 12, 6)
sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis (Evangelium secundum Lucam 12, 7)