Talált 20233 Eredmények: Re
ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas (Evangelium secundum Lucam 9, 13)
erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos (Evangelium secundum Lucam 9, 14)
et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes (Evangelium secundum Lucam 9, 15)
acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in cælum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas (Evangelium secundum Lucam 9, 16)
at illi responderunt et dixerunt Johannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit (Evangelium secundum Lucam 9, 19)
dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei (Evangelium secundum Lucam 9, 20)
at ille increpans illos præcepit ne cui dicerent hoc (Evangelium secundum Lucam 9, 21)
dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere (Evangelium secundum Lucam 9, 22)
dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me (Evangelium secundum Lucam 9, 23)
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam (Evangelium secundum Lucam 9, 24)
quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat (Evangelium secundum Lucam 9, 25)
dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 9, 27)