Talált 20233 Eredmények: Re
et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes (Evangelium secundum Marcum 8, 24)
deinde iterum inposuit manus super oculos ejus et cœpit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia (Evangelium secundum Marcum 8, 25)
et egressus est Jesus et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines (Evangelium secundum Marcum 8, 27)
qui responderunt illi dicentes Johannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis (Evangelium secundum Marcum 8, 28)
tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus (Evangelium secundum Marcum 8, 29)
et comminatus est eis ne cui dicerent de illo (Evangelium secundum Marcum 8, 30)
et cœpit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere (Evangelium secundum Marcum 8, 31)
et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus cœpit increpare eum (Evangelium secundum Marcum 8, 32)
qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quæ Dei sunt sed quæ sunt hominum (Evangelium secundum Marcum 8, 33)
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet (Evangelium secundum Marcum 8, 35)
quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animæ suæ (Evangelium secundum Marcum 8, 36)
et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute (Evangelium secundum Marcum 8, 39)