Talált 20233 Eredmények: Re
respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam (Evangelium secundum Matthaeum 15, 15)
non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur (Evangelium secundum Matthaeum 15, 17)
quæ autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem (Evangelium secundum Matthaeum 15, 18)
hæc sunt quæ coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem (Evangelium secundum Matthaeum 15, 20)
et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis (Evangelium secundum Matthaeum 15, 21)
et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a dæmonio vexatur (Evangelium secundum Matthaeum 15, 22)
qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos (Evangelium secundum Matthaeum 15, 23)
ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israël (Evangelium secundum Matthaeum 15, 24)
qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus (Evangelium secundum Matthaeum 15, 26)
tunc respondens Jesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora (Evangelium secundum Matthaeum 15, 28)
et cum transisset inde Jesus venit secus mare Galilææ et ascendens in montem sedebat ibi (Evangelium secundum Matthaeum 15, 29)
ita ut turbæ mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes cæcos videntes et magnificabant Deum Israël (Evangelium secundum Matthaeum 15, 31)