Talált 20233 Eredmények: Re
et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista (Evangelium secundum Matthaeum 13, 56)
et scandalizabantur in eo Jesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)
et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 58)
in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Jesu (Evangelium secundum Matthaeum 14, 1)
et ait pueris suis hic est Johannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo (Evangelium secundum Matthaeum 14, 2)
Herodes enim tenuit Johannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui (Evangelium secundum Matthaeum 14, 3)
dicebat enim illi Johannes non licet tibi habere eam (Evangelium secundum Matthaeum 14, 4)
et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant (Evangelium secundum Matthaeum 14, 5)
unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo (Evangelium secundum Matthaeum 14, 7)
at illa præmonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Johannis Baptistæ (Evangelium secundum Matthaeum 14, 8)
et contristatus est rex propter juramentum autem et eos qui pariter recumbebant jussit dari (Evangelium secundum Matthaeum 14, 9)
misitque et decollavit Johannem in carcere (Evangelium secundum Matthaeum 14, 10)