Talált 20233 Eredmények: Re
ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam jam mœchatus est eam in corde suo (Evangelium secundum Matthaeum 5, 28)
quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam (Evangelium secundum Matthaeum 5, 29)
et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam (Evangelium secundum Matthaeum 5, 30)
dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii (Evangelium secundum Matthaeum 5, 31)
ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam mœchari et qui dimissam duxerit adulterat (Evangelium secundum Matthaeum 5, 32)
iterum audistis quia dictum est antiquis non pejerabis reddes autem Domino juramenta tua (Evangelium secundum Matthaeum 5, 33)
ego autem dico vobis non jurare omnino neque per cælum quia thronus Dei est (Evangelium secundum Matthaeum 5, 34)
neque per terram quia scabillum est pedum ejus neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis (Evangelium secundum Matthaeum 5, 35)
neque per caput tuum juraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 36)
ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua præbe illi et alteram (Evangelium secundum Matthaeum 5, 39)
et ei qui vult tecum judicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium (Evangelium secundum Matthaeum 5, 40)
et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt (Evangelium secundum Matthaeum 5, 47)