Talált 20233 Eredmények: Re
quem cum mactaveris tolles de sanguine ejus et fundes circa altare (Liber Exodus 29, 16)
et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimæ Dei (Liber Exodus 29, 18)
quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextræ auriculæ Aaron et filiorum ejus et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum (Liber Exodus 29, 20)
cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes ejus filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus (Liber Exodus 29, 21)
tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quæ operit vitalia ac reticulum jecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum (Liber Exodus 29, 22)
suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio ejus est (Liber Exodus 29, 25)
quo initiatus est Aaron et filii ejus cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino (Liber Exodus 29, 28)
vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii ejus post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum (Liber Exodus 29, 29)
septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario (Liber Exodus 29, 30)
ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt (Liber Exodus 29, 33)
quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt (Liber Exodus 29, 34)
et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem (Liber Exodus 29, 36)