Mosaico decorativo

Talált 20233 Eredmények: Re

  • et ducam cæcos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta hæc verba feci eis et non dereliqui eos (Liber Isaiae 42, 16)

  • conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri (Liber Isaiae 42, 17)

  • qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audies (Liber Isaiae 42, 20)

  • et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret legem et extolleret (Liber Isaiae 42, 21)

  • ipse autem populus direptus et vastatus laqueus juvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde (Liber Isaiae 42, 22)

  • quis dedit in direptionem Jacob et Israël vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis ejus ambulare et non audierunt legem ejus (Liber Isaiae 42, 24)

  • et nunc hæc dicit Dominus creans te Jacob et formans te Israël noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu (Liber Isaiae 43, 1)

  • cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te (Liber Isaiae 43, 2)

  • noli timere quoniam tecum ego sum ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te (Liber Isaiae 43, 5)

  • dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terræ (Liber Isaiae 43, 6)

  • et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eum (Liber Isaiae 43, 7)

  • educ foras populum cæcum et oculos habentem surdum et aures ei sunt (Liber Isaiae 43, 8)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina