Mosaico decorativo

Talált 20233 Eredmények: Re

  • requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quæsivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus ejus ipse congregavit ea (Liber Isaiae 34, 16)

  • lætabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium (Liber Isaiae 35, 1)

  • germinans germinabit et exultabit lætabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri (Liber Isaiae 35, 2)

  • dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vos (Liber Isaiae 35, 4)

  • tunc aperientur oculi cæcorum et aures surdorum patebunt (Liber Isaiae 35, 5)

  • tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissæ sunt in deserto aquæ et torrentes in solitudine (Liber Isaiae 35, 6)

  • et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus et hæc erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam (Liber Isaiae 35, 8)

  • et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et lætitia sempiterna super caput eorum gaudium et lætitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus (Liber Isaiae 35, 10)

  • et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiæ ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Juda munitas et cepit eas (Liber Isaiae 36, 1)

  • et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquæductu piscinæ superioris in via agri Fullonis (Liber Isaiae 36, 2)

  • et egressus est ad eum Eliachim filius Helciæ qui erat super domum et Sobna scriba et Joæ filius Asaph a commentariis (Liber Isaiae 36, 3)

  • et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiæ hæc dicit rex magnus rex Assyriorum quæ est ista fiducia qua confidis (Liber Isaiae 36, 4)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina