Talált 20233 Eredmények: Re
sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent ut referas quæ dicuntur ad eum (Liber Exodus 18, 19)
ostendasque populo cærimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere (Liber Exodus 18, 20)
qui judicent populum omni tempore quicquid autem majus fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo judicent leviusque tibi sit partito in alios onere (Liber Exodus 18, 22)
si hoc feceris implebis imperium Dei et præcepta ejus poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua (Liber Exodus 18, 23)
et electis viris strenuis de cuncto Israël constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos (Liber Exodus 18, 25)
qui judicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo judicantes (Liber Exodus 18, 26)
dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam (Liber Exodus 18, 27)
mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai (Liber Exodus 19, 1)
nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israël fixit tentoria e regione montis (Liber Exodus 19, 2)
et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël (Liber Exodus 19, 6)
responditque universus populus simul cuncta quæ locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum (Liber Exodus 19, 8)
ait ei Dominus jam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum (Liber Exodus 19, 9)