Talált 28 Eredmények: Ramoth

  • ascendit itaque rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad (Liber I Regum 22, 29)

  • abiit quoque cum Joram filio Ahab ad prœliandum contra Azaël regem Syriæ in Ramoth Galaad et vulneraverunt Syri Joram (Liber II Regum 8, 28)

  • Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad (Liber II Regum 9, 1)

  • abiit ergo adulescens puer prophetæ Ramoth Galaad (Liber II Regum 9, 4)

  • coniuravit ergo Hieu filius Josaphat filii Namsi contra Joram porro Joram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israël contra Azaël regem Syriæ (Liber II Regum 9, 14)

  • Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis (Liber I Paralipomenon 6, 73)

  • necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana ejus et Manaim cum suburbanis suis (Liber I Paralipomenon 6, 80)

  • descenditque post annos ad eum in Samariam ad cujus adventum mactavit Ahab arietes et boves plurimos et populo qui venerat cum eo persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad (Liber II Paralipomenon 18, 2)

  • dixitque Ahab rex Israël ad Josaphat regem Juda veni mecum in Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus tuus sic et populus meus tecumque erimus in bello (Liber II Paralipomenon 18, 3)

  • congregavitque rex Israël prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos in Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere at illi ascende inquiunt et tradet Deus in manu regis (Liber II Paralipomenon 18, 5)

  • omnesque prophetæ similiter prophetabant atque dicebant ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis et tradet eos Dominus in manu regis (Liber II Paralipomenon 18, 11)

  • venit ergo ad regem cui rex ait Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere cui ille respondit ascendite cuncta enim prospera evenient et tradentur hostes in manus vestras (Liber II Paralipomenon 18, 14)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina