Talált 293 Eredmények: Ród
et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen ejus et dicebat quia Johannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo (Evangelium secundum Marcum 6, 14)
quo audito Herodes ait quem ego decollavi Johannem hic a mortuis resurrexit (Evangelium secundum Marcum 6, 16)
ipse enim Herodes misit ac tenuit Johannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam (Evangelium secundum Marcum 6, 17)
dicebat enim Johannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui (Evangelium secundum Marcum 6, 18)
Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat (Evangelium secundum Marcum 6, 19)
Herodes enim metuebat Johannem sciens eum virum justum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat (Evangelium secundum Marcum 6, 20)
et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilææ (Evangelium secundum Marcum 6, 21)
cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellæ pete a me quod vis et dabo tibi (Evangelium secundum Marcum 6, 22)
et præcipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisæorum et fermento Herodis (Evangelium secundum Marcum 8, 15)
quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animæ suæ (Evangelium secundum Marcum 8, 36)
et mittunt ad eum quosdam ex Pharisæis et Herodianis ut eum caperent in verbo (Evangelium secundum Marcum 12, 13)
et Judas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis (Evangelium secundum Marcum 14, 10)