Talált 2597 Eredmények: Quod Cultum
et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiæ ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei (Liber Nehemiae 13, 7)
nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata ejus custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga cæcitatis evenerit ei (Liber Thobis 2, 13)
quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando facias (Liber Thobis 4, 16)
quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi (Liber Thobis 5, 2)
et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone juvenis (Liber Thobis 5, 6)
et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum (Liber Thobis 5, 19)
sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum (Liber Thobis 5, 25)
et dixit ei angelus adprehende brancia ejus et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare cœpit ante pedes ejus (Liber Thobis 6, 4)
quod cum fecisset assavit carnes ejus et secum sustulerunt in via cetera salierunt quæ sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum (Liber Thobis 6, 6)
tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quæ de pisce servare jussisti (Liber Thobis 6, 7)
tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit (Liber Thobis 7, 13)
et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suæ secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam (Liber Thobis 7, 14)