Mosaico decorativo

Talált 611 Eredmények: Quis

  • conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis (Liber Isaiae 33, 14)

  • quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea (Liber Isaiae 36, 20)

  • quis mensus est pugillo aquas et cælos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terræ et libravit in pondere montes et colles in statera (Liber Isaiae 40, 12)

  • quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius ejus fuit et ostendit illi (Liber Isaiae 40, 13)

  • levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit hæc qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat præ multitudine fortitudinis et roboris virtutisque ejus neque unum reliquum fuit (Liber Isaiae 40, 26)

  • quis suscitavit ab oriente justum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu ejus gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio ejus sicut stipulam vento raptam arcui ejus (Liber Isaiae 41, 2)

  • quis hæc operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum (Liber Isaiae 41, 4)

  • quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut dicamus justus es non est neque adnuntians neque prædicens neque audiens sermones vestros (Liber Isaiae 41, 26)

  • quis cæcus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis cæcus nisi qui venundatus est quis cæcus nisi servus Domini (Liber Isaiae 42, 19)

  • quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura (Liber Isaiae 42, 23)

  • quis dedit in direptionem Jacob et Israël vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis ejus ambulare et non audierunt legem ejus (Liber Isaiae 42, 24)

  • omnes gentes congregatæ sunt simul et collectæ sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quæ prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et justificentur et audiant et dicant vere (Liber Isaiae 43, 9)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina