Talált 2423 Eredmények: Quia
non quia inpotens eras in bello subicere impios justis aut bestiis sævis aut verbo duro simul exterminare (Liber Sapientiae 12, 9)
per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est (Liber Sapientiae 14, 8)
sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et ærarios imitatur et gloriam præfert quoniam res supervacuas fingit (Liber Sapientiae 15, 9)
cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam (Liber Sapientiae 15, 17)
et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo (Liber Sapientiae 16, 8)
illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animæ illorum quia digni erant ab hujusmodi exterminari (Liber Sapientiae 16, 9)
sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant (Liber Sapientiae 18, 1)
multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. (Liber Ecclesiasticus 0, 1)
memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim hujus mundi morte morietur (Liber Ecclesiasticus 14, 12)
et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis (Liber Ecclesiasticus 19, 18)
et inmitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua (Liber Ecclesiasticus 36, 2)
congrega omnes tribus Jacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio (Liber Ecclesiasticus 36, 13)