Talált 2423 Eredmények: Quia
sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quæ non sunt tamquam ea quæ sunt (Epistula ad Romanos 4, 17)
plenissime sciens quia quæcumque promisit potens est et facere (Epistula ad Romanos 4, 21)
non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi (Epistula ad Romanos 4, 23)
spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis (Epistula ad Romanos 5, 5)
an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu in morte ipsius baptizati sumus (Epistula ad Romanos 6, 3)
hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato (Epistula ad Romanos 6, 6)
si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo (Epistula ad Romanos 6, 8)
an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit (Epistula ad Romanos 7, 1)
scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio (Epistula ad Romanos 7, 18)
quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei (Epistula ad Romanos 8, 21)
qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis (Epistula ad Romanos 8, 27)
sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die æstimati sumus ut oves occisionis (Epistula ad Romanos 8, 36)