Talált 2423 Eredmények: Quia
nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum (Evangelium secundum Lucam 12, 32)
hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam (Evangelium secundum Lucam 12, 39)
et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit (Evangelium secundum Lucam 12, 40)
vere dico vobis quia supra omnia quæ possidet constituet illum (Evangelium secundum Lucam 12, 44)
putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem (Evangelium secundum Lucam 12, 51)
et cum austrum flantem dicitis quia æstus erit et fit (Evangelium secundum Lucam 12, 55)
et respondens dixit illis putatis quod hii Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerunt quia talia passi sunt (Evangelium secundum Lucam 13, 2)
sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt præter omnes homines habitantes in Hierusalem (Evangelium secundum Lucam 13, 4)
respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Jesus dicebat turbæ sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati (Evangelium secundum Lucam 13, 14)
contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quærunt intrare et non poterunt (Evangelium secundum Lucam 13, 24)
in ipsa die accesserunt quidam Pharisæorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere (Evangelium secundum Lucam 13, 31)
verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem (Evangelium secundum Lucam 13, 33)