Talált 12207 Eredmények: Qui
et cum multa jejunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et jacturam (Actus Apostolorum 27, 21)
dicens ne timeas Paule Cæsari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum (Actus Apostolorum 27, 24)
propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi (Actus Apostolorum 27, 25)
qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim (Actus Apostolorum 27, 28)
propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit (Actus Apostolorum 27, 34)
animæquiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum (Actus Apostolorum 27, 36)
et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris (Actus Apostolorum 27, 41)
militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret (Actus Apostolorum 27, 42)
centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri jussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire (Actus Apostolorum 27, 43)
et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis (Actus Apostolorum 28, 1)
accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus (Actus Apostolorum 28, 2)
ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere (Actus Apostolorum 28, 4)