Talált 12207 Eredmények: Qui
homo quicumque de filiis Israël et de advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem ejus et operiat illum terra (Liber Leviticus 17, 13)
anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israël sanguinem universæ carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit (Liber Leviticus 17, 14)
quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit iniquitatem suam (Liber Leviticus 17, 16)
turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est (Liber Leviticus 18, 10)
turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui (Liber Leviticus 18, 12)
turpitudinem nurus tuæ non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam ejus (Liber Leviticus 18, 15)
turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est (Liber Leviticus 18, 16)
turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis filiam filii ejus et filiam filiæ illius non sumes ut reveles ignominiam ejus quia caro illius sunt et talis coitus incestus est (Liber Leviticus 18, 17)
cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est (Liber Leviticus 18, 22)
cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet jumento nec miscebitur ei quia scelus est (Liber Leviticus 18, 23)
ne polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum (Liber Leviticus 18, 24)
et quibus polluta est terra cujus ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos (Liber Leviticus 18, 25)