Mosaico decorativo

Talált 12207 Eredmények: Qui

  • propterea vivo ego dicit Dominus exercituum Deus Israël quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et acervi salis et desertum usque in æternum reliquiæ populi mei diripient illos residui gentis meæ possidebunt eos (Prophetia Sophoniae 2, 9)

  • hoc eis eveniet pro superbia sua quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum (Prophetia Sophoniae 2, 10)

  • et extendet manum suam super aquilonem et perdet Assur et ponet speciosam in solitudinem et in invium et quasi desertum (Prophetia Sophoniae 2, 13)

  • hæc est civitas gloriosa habitans in confidentia quæ dicebat in corde suo ego sum et extra me non est alia amplius quomodo facta est in desertum cubile bestiæ omnis qui transit per eam sibilabit et movebit manum suam (Prophetia Sophoniae 2, 15)

  • Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem mane mane judicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem (Prophetia Sophoniae 3, 5)

  • disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum desertas feci vias eorum dum non est qui transeat desolatæ sunt civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore (Prophetia Sophoniae 3, 6)

  • dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum ejus propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas (Prophetia Sophoniae 3, 7)

  • quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meæ in futurum quia judicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra (Prophetia Sophoniae 3, 8)

  • quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno (Prophetia Sophoniae 3, 9)

  • in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis quibus prævaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo (Prophetia Sophoniae 3, 11)

  • reliquiæ Israël non facient iniquitatem nec loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat (Prophetia Sophoniae 3, 13)

  • nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut non ultra habeas super eis obprobrium (Prophetia Sophoniae 3, 18)


"Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta." São Padre Pio de Pietrelcina