Talált 12207 Eredmények: Qui
propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non dicetur ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti (Liber Ieremiae 16, 14)
sed vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis et de universis terris ad quas ejeci eos et reducam eos in terram suam quam dedi patribus eorum (Liber Ieremiae 16, 15)
quia oculi mei super omnes vias eorum non sunt absconditæ a facie mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis (Liber Ieremiae 16, 17)
et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam (Liber Ieremiae 16, 18)
numquid faciet sibi homo deos et ipsi non sunt dii (Liber Ieremiae 16, 20)
idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc ostendam eis manum meam et virtutem meam et scient quia nomen mihi Dominus (Liber Ieremiae 16, 21)
hæc dicit Dominus maledictus homo qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a Domino recedit cor ejus (Liber Ieremiae 17, 5)
benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia ejus (Liber Ieremiae 17, 7)
pravum est cor omnium et inscrutabile quis cognoscet illud (Liber Ieremiae 17, 9)
ego Dominus scrutans cor et probans renes qui do unicuique juxta viam et juxta fructum adinventionum suarum (Liber Ieremiae 17, 10)
expectatio Israël Domine omnes qui te derelinquunt confundentur recedentes in terra scribentur quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum (Liber Ieremiae 17, 13)
confundantur qui persequuntur me et non confundar ego paveant illi et non paveam ego induc super eos diem adflictionis et duplici contritione contere eos (Liber Ieremiae 17, 18)