Talált 12207 Eredmények: Qui
et dices ad eos hæc dicit Dominus ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem ebrietate (Liber Ieremiae 13, 13)
audite et auribus percipite nolite elevari quia Dominus locutus est (Liber Ieremiae 13, 15)
quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia captus est grex Domini (Liber Ieremiae 13, 17)
civitates austri clausæ sunt et non est qui aperiat translata est omnis Judæa transmigratione perfecta (Liber Ieremiae 13, 19)
levate oculos vestros et videte qui venitis ab aquilone ubi est grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum (Liber Ieremiae 13, 20)
quid dices cum visitaverit te tu enim docuisti eos adversum te et erudisti in caput tuum numquid non dolores adprehendent te quasi mulierem parturientem (Liber Ieremiae 13, 21)
quod si dixeris in corde tuo quare venerunt mihi hæc propter multitudinem iniquitatis tuæ revelata sunt verecundiora tua pollutæ sunt plantæ tuæ (Liber Ieremiae 13, 22)
hæc sors tua parsque mensuræ tuæ a me dicit Dominus quia oblita es mei et confisa es in mendacio (Liber Ieremiae 13, 25)
propter terræ vastitatem quia non venit pluvia in terra confusi sunt agricolæ operuerunt capita sua (Liber Ieremiae 14, 4)
nam et cerva in agro peperit et reliquit quia non erat herba (Liber Ieremiae 14, 5)
et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi dracones defecerunt oculi eorum quia non erat herba (Liber Ieremiae 14, 6)
si iniquitates nostræ responderunt nobis Domine fac propter nomen tuum quoniam multæ sunt aversiones nostræ tibi peccavimus (Liber Ieremiae 14, 7)