Talált 12207 Eredmények: Qui
et si quidem longæ vitæ erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum (Liber Sapientiae 3, 17)
cum præsens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum præmium vincens (Liber Sapientiae 4, 2)
ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua (Liber Sapientiae 4, 6)
placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in præcordiis talia (Liber Sapientiae 4, 14)
videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus (Liber Sapientiae 4, 17)
venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum (Liber Sapientiae 4, 20)
tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum (Liber Sapientiae 5, 1)
lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem Domini ignoravimus (Liber Sapientiae 5, 7)
quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum jactatio contulit nobis (Liber Sapientiae 5, 8)
sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus (Liber Sapientiae 5, 13)
quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis (Liber Sapientiae 5, 15)
sumet scutum inexpugnabilem æquitatem (Liber Sapientiae 5, 20)