Talált 12207 Eredmények: Qui
noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas (Liber Proverbiorum 31, 4)
date siceram mærentibus et vinum his qui amaro sunt animo (Liber Proverbiorum 31, 6)
aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt (Liber Proverbiorum 31, 8)
aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium ejus (Liber Proverbiorum 31, 10)
teth gustavit quia bona est negotiatio ejus non extinguetur in nocte lucerna illius (Liber Proverbiorum 31, 18)
quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole (Liber Ecclesiastes 1, 3)
gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur (Liber Ecclesiastes 1, 6)
quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est (Liber Ecclesiastes 1, 9)
nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos (Liber Ecclesiastes 1, 10)
non est priorum memoria sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo (Liber Ecclesiastes 1, 11)
locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et præcessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit (Liber Ecclesiastes 1, 16)
eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem (Liber Ecclesiastes 1, 18)