Talált 12207 Eredmények: Qui
redemptio animæ viri divitiæ suæ qui autem pauper est increpationem non sustinet (Liber Proverbiorum 13, 8)
inter superbos semper jurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia (Liber Proverbiorum 13, 10)
qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet præceptum in pace versabitur (Liber Proverbiorum 13, 13)
astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam (Liber Proverbiorum 13, 16)
egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur (Liber Proverbiorum 13, 18)
desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala (Liber Proverbiorum 13, 19)
qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis (Liber Proverbiorum 13, 20)
qui parcit virgæ suæ odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit (Liber Proverbiorum 13, 24)
ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via (Liber Proverbiorum 14, 2)
qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit (Liber Proverbiorum 14, 21)
errant qui operantur malum misericordia et veritas præparant bona (Liber Proverbiorum 14, 22)
qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam (Liber Proverbiorum 14, 29)