Talált 12207 Eredmények: Qui
non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum (Liber Psalmorum 113, 25)
sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in sæculum (Liber Psalmorum 113, 26)
quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te (Liber Psalmorum 114, 2)
convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi (Liber Psalmorum 114, 7)
quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu (Liber Psalmorum 114, 8)
quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi (Liber Psalmorum 115, 3)
o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillæ tuæ disrupisti vincula mea (Liber Psalmorum 115, 7)
dicant nunc qui timent Dominum quoniam in sæculum misericordia ejus (Liber Psalmorum 117, 4)
Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo (Liber Psalmorum 117, 6)
omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini quia ultus sum in eos (Liber Psalmorum 117, 10)
circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini quia ultus sum in eos (Liber Psalmorum 117, 11)
circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia ultus sum in eos (Liber Psalmorum 117, 12)