Talált 12207 Eredmények: Qui
nequando dicat inimicus meus prævalui adversus eum qui tribulant me exultabunt si motus fuero (Liber Psalmorum 12, 5)
ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi (Liber Psalmorum 12, 6)
in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum (Liber Psalmorum 13, 1)
Dominus de cælo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens Deum (Liber Psalmorum 13, 2)
omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt non est timor Dei ante oculos eorum (Liber Psalmorum 13, 3)
nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis (Liber Psalmorum 13, 4)
quis dabit ex Sion salutare Israël cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ exultabit Jacob et lætabitur Israël (Liber Psalmorum 13, 7)
psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo (Liber Psalmorum 14, 1)
qui ingreditur sine macula et operatur justitiam (Liber Psalmorum 14, 2)
qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos (Liber Psalmorum 14, 3)
ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus timentes autem Dominum glorificat qui jurat proximo suo et non decipit (Liber Psalmorum 14, 4)
qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit qui facit hæc non movebitur in æternum (Liber Psalmorum 14, 5)