Talált 12207 Eredmények: Qui
quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum (Liber Iob 34, 37)
numquid æqua tibi videtur tua cogitatio ut diceres justior Deo sum (Liber Iob 35, 2)
dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero (Liber Iob 35, 3)
si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ quid facies contra eum (Liber Iob 35, 6)
porro si juste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet (Liber Iob 35, 7)
homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit justitia tua (Liber Iob 35, 8)
et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte (Liber Iob 35, 10)
qui docet nos super jumenta terræ et super volucres cæli erudit nos (Liber Iob 35, 11)
indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint (Liber Iob 36, 9)
revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate (Liber Iob 36, 10)
igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine (Liber Iob 36, 16)
cave ne declines ad iniquitatem hanc enim cœpisti sequi post miseriam (Liber Iob 36, 21)