Talált 12207 Eredmények: Qui
ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis (Liber Iob 6, 26)
et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit (Liber Iob 6, 30)
memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona (Liber Iob 7, 7)
sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet (Liber Iob 7, 9)
numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere (Liber Iob 7, 12)
quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum (Liber Iob 7, 17)
peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis (Liber Iob 7, 20)
cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quæsieris non subsistam (Liber Iob 7, 21)
numquid Deus subplantat judicium et Omnipotens subvertit quod justum est (Liber Iob 8, 3)
etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suæ (Liber Iob 8, 4)
hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram (Liber Iob 8, 9)
et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia (Liber Iob 8, 10)