Talált 12207 Eredmények: Qui
fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim qui accepit uxorem de Bethleem Juda (Liber Iudicum 19, 1)
quæ reliquit eum et reversa est in domum patris sui Bethleem mansitque apud eum quattuor mensibus (Liber Iudicum 19, 2)
mane facto parabat Levites iter cui rursum socer oro te inquit ut paululum cibi capias et adsumptis viribus donec increscat dies postea proficiscaris comederunt ergo simul (Liber Iudicum 19, 8)
noluit gener adquiescere sermonibus ejus sed statim perrexit et venit contra Jebus quæ altero nomine vocabatur Hierusalem ducens secum duos asinos onustos et concubinam (Liber Iudicum 19, 10)
et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa homines autem regionis illius erant filii Jemini (Liber Iudicum 19, 16)
qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Juda et pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde jeramus Bethleem et nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub tectum suum vult recipere (Liber Iudicum 19, 18)
habentes paleas et fænum in asinorum pabulum et panem ac vinum in meos et ancillæ tuæ usus et pueri qui mecum est nulla re indigemus nisi hospitio (Liber Iudicum 19, 19)
illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii Belial id est absque jugo et circumdantes domum senis fores pulsare cœperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes educ virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur eo (Liber Iudicum 19, 22)
egressusque est ad eos senex et ait nolite fratres nolite facere malum hoc quia ingressus est homo hospitium meum et cessate ab hac stultitia (Liber Iudicum 19, 23)
nolebant adquiescere sermonibus ejus quod cernens homo eduxit ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua cum tota nocte abusi essent dimiserunt eam mane (Liber Iudicum 19, 25)
cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut ambulemus qua nihil respondente intellegens quod erat tulit eam et inposuit asino reversusque est in domum suam (Liber Iudicum 19, 28)
quod cum vidissent singuli conclamabant numquam res talis facta est in Israël ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Ægypto usque in præsens tempus ferte sententiam et in commune decernite quid facto opus sit (Liber Iudicum 19, 30)