Talált 4890 Eredmények: Pugna Autem Asor
fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 3)
confidimus autem de vobis in Domino quoniam quæ præcipimus et facitis et facietis (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 4)
Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 5)
denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Jesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 6)
his autem qui ejusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Jesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 12)
vos autem fratres nolite deficere benefacientes (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 13)
ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 16)
finis autem præcepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta (Epistula I ad Timotheum 1, 5)
scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur (Epistula I ad Timotheum 1, 8)
superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quæ est in Christo Jesu (Epistula I ad Timotheum 1, 14)
regi autem sæculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum amen (Epistula I ad Timotheum 1, 17)
docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio (Epistula I ad Timotheum 2, 12)