Talált 4890 Eredmények: Pugna Autem Asor
Tu autem vade ad præfinitum et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum. (Prophetia Danielis 12, 13)
Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ et ad ipsum confluebant Iudæi, eo quod esset honorabilior omnium. (Prophetia Danielis 13, 4)
Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. (Prophetia Danielis 13, 7)
Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario æstus quippe erat (Prophetia Danielis 13, 15)
Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt (Prophetia Danielis 13, 19)
Ingemuit Susanna, et ait Angustiæ sunt mihi undique si enim hoc egero, mors mihi est si autem non egero, non effugiam manus vestras. (Prophetia Danielis 13, 22)
Et exclamavit voce magna Susanna exclamaverunt autem et senes adversus eam. (Prophetia Danielis 13, 24)
Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. (Prophetia Danielis 13, 27)
Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius. (Prophetia Danielis 13, 34)
hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis huius rei testes sumus. (Prophetia Danielis 13, 40)
Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, (Prophetia Danielis 13, 42)
Exaudivit autem Dominus vocem eius. (Prophetia Danielis 13, 44)