Talált 4890 Eredmények: Pugna Autem Asor
multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum multo jam auro exportato (Liber II Maccabaeorum 4, 39)
turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti cœpit duce quodam Tyranno ætate pariter et dementia provecto (Liber II Maccabaeorum 4, 40)
et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes vero in fugam versi sunt ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt (Liber II Maccabaeorum 4, 42)
et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit miseros autem qui etiam si apud Scytas causam dixissent innocentes judicarentur morte damnavit (Liber II Maccabaeorum 4, 47)
Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias civium (Liber II Maccabaeorum 4, 50)
contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per æra equites discurrentes auratas stolas habentes et hastis quasi cohortes armatas (Liber II Maccabaeorum 5, 2)
jussit autem militibus interficere nec parcere occursantibus et per domos ascendentes trucidare (Liber II Maccabaeorum 5, 12)
erant autem toto triduo octoginta milia interfecti quadraginta milia vincti (Liber II Maccabaeorum 5, 14)
ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur (Liber II Maccabaeorum 5, 20)
reliquit autem et præpositos ad adfligendam gentem Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est (Liber II Maccabaeorum 5, 22)
in Garizin autem Andronicum et Menelaum qui gravius quam ceteri inminebant civibus (Liber II Maccabaeorum 5, 23)
Judas autem Macchabeus qui decimus fuerat secesserat in desertum locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat et fæni cibo vescentes demorabantur ne participes essent coinquinationis (Liber II Maccabaeorum 5, 27)