Mosaico decorativo

Talált 1197 Eredmények: Promisit Terram Moab

  • quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis præputia eorum poma quæ germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis (Liber Leviticus 19, 23)

  • vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis (Liber Leviticus 20, 24)

  • loquere filiis Israël et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestræ ad sacerdotem (Liber Leviticus 23, 10)

  • loquere filiis Israël et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini (Liber Leviticus 25, 2)

  • ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus (Liber Leviticus 25, 38)

  • et conteram superbiam duritiæ vestræ daboque cælum vobis desuper sicut ferrum et terram æneam (Liber Leviticus 26, 19)

  • disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint (Liber Leviticus 26, 32)

  • ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis (Liber Leviticus 26, 41)

  • dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli (Liber Numeri 10, 29)

  • cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum (Liber Numeri 10, 30)

  • numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua jurasti patribus eorum (Liber Numeri 11, 12)

  • ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in ære duobus cubitis altitudine super terram (Liber Numeri 11, 31)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina