Talált 1180 Eredmények: Pot
et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa (Liber I Maccabaeorum 10, 35)
et tres civitates quæ additæ sunt Judææ ex regione Samariæ cum Judæa reputentur ut sint sub uno et non obœdiant aliæ potestati nisi summi sacerdotis (Liber I Maccabaeorum 10, 38)
dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus (Liber I Maccabaeorum 10, 70)
interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua (Liber I Maccabaeorum 10, 72)
et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi (Liber I Maccabaeorum 10, 73)
et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream (Liber I Maccabaeorum 11, 58)
et siluit terra Juda omnibus diebus Simonis et quæsivit bona genti suæ et placuit illis potestas ejus et gloria ejus omnibus diebus (Liber I Maccabaeorum 14, 4)
de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi utpote qui adversus talem regem dimicavimus (Liber II Maccabaeorum 1, 11)
cum præterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam (Liber II Maccabaeorum 1, 20)
solus præstans solus justus et omnipotens et æternus qui liberas Israël de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos (Liber II Maccabaeorum 1, 25)
et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum et non potuerunt invenire (Liber II Maccabaeorum 2, 6)
et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse ærarium Hierosolymis et communes copias inmensas esse quæ non pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub potestate regis cadere universa (Liber II Maccabaeorum 3, 6)