Talált 2807 Eredmények: Populus Israel
dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus quos eduxisti de Ægypto deseruerunt velociter viam quam demonstrasti eis feceruntque sibi conflatile (Liber Deuteronomii 9, 12)
rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste duræ cervicis sit (Liber Deuteronomii 9, 13)
qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento (Liber Deuteronomii 9, 29)
scripsitque in tabulis juxta id quod prius scripserat verba decem quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi (Liber Deuteronomii 10, 4)
filii autem Israël castra moverunt ex Beroth filiorum Jacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius ejus Eleazar (Liber Deuteronomii 10, 6)
et nunc Israël quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 10, 12)
sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum (Liber Deuteronomii 13, 9)
ut omnis Israël audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile (Liber Deuteronomii 13, 11)
quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quæ sunt super terram (Liber Deuteronomii 14, 2)
quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suæ (Liber Deuteronomii 14, 21)
et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in Israël (Liber Deuteronomii 17, 4)
qui autem superbierit nolens obœdire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto judicis morietur homo ille et auferes malum de Israël (Liber Deuteronomii 17, 12)