Talált 579 Eredmények: Populus Hostibus
et ait ad universum Israël separamini vos in partem unam et ego cum Jonathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod bonum videtur in oculis tuis fac (Liber I Samuelis 14, 40)
et dixit Saul ad Dominum Deum Israël da indicium et deprehensus est Jonathan et Saul populus autem exivit (Liber I Samuelis 14, 41)
dixitque populus ad Saul ergone Jonathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israël hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite ejus in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Jonathan ut non moreretur (Liber I Samuelis 14, 45)
et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quæ pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt (Liber I Samuelis 15, 9)
et ait Saul de Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua vero occidimus (Liber I Samuelis 15, 15)
tulit autem populus de præda oves et boves primitias eorum quæ cæsa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis (Liber I Samuelis 15, 21)
referebat autem ei populus eundem sermonem dicens hæc dabuntur viro qui percusserit eum (Liber I Samuelis 17, 27)
et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem et respondit ei populus verbum sicut et prius (Liber I Samuelis 17, 30)
levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas et planxerunt donec deficerent in eis lacrimæ (Liber I Samuelis 30, 4)
et contristatus est David valde volebat enim eum populus lapidare quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo (Liber I Samuelis 30, 6)
et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e prœlio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Jonathan filius ejus interierunt (Liber II Samuelis 1, 4)
et ait Joab vivit Dominus si locutus fuisses mane recessisset populus persequens fratrem suum (Liber II Samuelis 2, 27)