Mosaico decorativo

Talált 1892 Eredmények: Poder De Deus

  • et benedixit Domino coram universa multitudine et ait benedictus es Domine Deus Israël patris nostri ab æterno in æternum (Liber I Paralipomenon 29, 10)

  • nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum (Liber I Paralipomenon 29, 13)

  • Domine Deus noster omnis hæc copia quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua sunt omnia (Liber I Paralipomenon 29, 16)

  • scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria (Liber I Paralipomenon 29, 17)

  • Domine Deus Abraham et Isaac et Israël patrum nostrorum custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat (Liber I Paralipomenon 29, 18)

  • ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens postula quod vis ut dem tibi (Liber II Paralipomenon 1, 7)

  • nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ (Liber II Paralipomenon 1, 9)

  • dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitæ plurimos petisti autem sapientiam et scientiam ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem (Liber II Paralipomenon 1, 11)

  • domus autem quam ædificare cupio magna est magnus est enim Deus noster super omnes deos (Liber II Paralipomenon 2, 5)

  • et addidit dicens benedictus Dominus Deus Israël qui fecit cælum et terram qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem ut ædificaret domum Domino et palatium sibi (Liber II Paralipomenon 2, 12)

  • benedictus Dominus Deus Israël qui quod locutus est David patri meo opere conplevit dicens (Liber II Paralipomenon 6, 4)

  • ait Domine Deus Israël non est similis tui Deus in cælo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo (Liber II Paralipomenon 6, 14)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina