Talált 107 Eredmények: Patre

  • misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus quia amicus fuerat Hiram David omni tempore (Liber I Regum 5, 1)

  • filium mulieris viduæ de tribu Nepthali patre Tyrio artificem ærarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex ære qui cum venisset ad regem Salomonem fecit omne opus ejus (Liber I Regum 7, 14)

  • confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est stetique pro David patre meo et sedi super thronum Israël sicut locutus est Dominus et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël (Liber I Regum 8, 20)

  • iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre ejus dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut respondeam populo (Liber I Regum 12, 6)

  • qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria et ego fœderatus recedam a te pepigit ergo fœdus et dimisit eum (Liber I Regum 20, 34)

  • tulit autem universus populus Judæ Azariam annos natum sedecim et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia (Liber II Regum 14, 21)

  • et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Hierusalem et sepelierunt eum in sepulchro suo tulitque populus terræ Joahaz filium Josiæ et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo (Liber II Regum 23, 30)

  • regemque constituit Pharao Necho Eliachim filium Josiæ pro Josia patre ejus vertitque nomen ejus Jojachim porro Joahaz tulit et duxit in Ægyptum (Liber II Regum 23, 34)

  • seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israël (Liber I Paralipomenon 29, 23)

  • dixitque Salomon Deo tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo (Liber II Paralipomenon 1, 8)

  • misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina ut ædificaret sibi domum in qua et habitavit (Liber II Paralipomenon 2, 3)

  • conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israël sicut locutus est Dominus et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël (Liber II Paralipomenon 6, 10)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina