Talált 8616 Eredmények: Pó
et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat (Actus Apostolorum 21, 14)
post dies autem istos præparati ascendebamus Hierusalem (Actus Apostolorum 21, 15)
quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse (Actus Apostolorum 21, 22)
tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio (Actus Apostolorum 21, 26)
dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant Judæi cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum et iniecerunt ei manus clamantes (Actus Apostolorum 21, 27)
viri israhelitæ adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum (Actus Apostolorum 21, 28)
commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausæ sunt januæ (Actus Apostolorum 21, 30)
alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset certum cognoscere præ tumultu jussit duci eum in castra (Actus Apostolorum 21, 34)
et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a militibus propter vim populi (Actus Apostolorum 21, 35)
sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum (Actus Apostolorum 21, 36)
et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem judæus a Tarso Ciliciæ non ignotæ civitatis municeps rogo autem te permitte mihi loqui ad populum (Actus Apostolorum 21, 39)
ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Jesus Nazarenus quem tu persequeris (Actus Apostolorum 22, 8)