Talált 8616 Eredmények: Pó
dicit ergo eis Jesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non (Evangelium secundum Ioannem 21, 5)
ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem (Evangelium secundum Ioannem 21, 9)
usque in diem qua præcipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est (Actus Apostolorum 1, 2)
quibus et præbuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei (Actus Apostolorum 1, 3)
quia Johannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies (Actus Apostolorum 1, 5)
igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israël (Actus Apostolorum 1, 6)
dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate (Actus Apostolorum 1, 7)
viri fratres oportet impleri scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Jesum (Actus Apostolorum 1, 16)
et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera ejus (Actus Apostolorum 1, 18)
oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus (Actus Apostolorum 1, 21)
accipere locum ministerii hujus et apostolatus de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum (Actus Apostolorum 1, 25)
et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis (Actus Apostolorum 1, 26)