Talált 8616 Eredmények: Pó
respondit eis Johannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis (Evangelium secundum Ioannem 1, 26)
ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calciamenti (Evangelium secundum Ioannem 1, 27)
hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat (Evangelium secundum Ioannem 1, 30)
et dixit ei Nathanaël a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide (Evangelium secundum Ioannem 1, 46)
dicit ei Nathanaël unde me nosti respondit Jesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te (Evangelium secundum Ioannem 1, 48)
respondit ei Nathanaël et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israël (Evangelium secundum Ioannem 1, 49)
respondit Jesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis majus his videbis (Evangelium secundum Ioannem 1, 50)
erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum capientes singulæ metretas binas vel ternas (Evangelium secundum Ioannem 2, 6)
ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus (Evangelium secundum Ioannem 2, 9)
et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc (Evangelium secundum Ioannem 2, 10)
post hoc descendit Capharnaum ipse et mater ejus et fratres ejus et discipuli ejus et ibi manserunt non multis diebus (Evangelium secundum Ioannem 2, 12)
responderunt ergo Judæi et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia hæc facis (Evangelium secundum Ioannem 2, 18)