Mosaico decorativo

Talált 8616 Eredmények: Pó

  • clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur (Prophetia Ezechielis 21, 12)

  • et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum amicti ad cædem (Prophetia Ezechielis 21, 15)

  • et tu fili hominis pone tibi duas vias ut veniat gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite viæ civitatis coniciet (Prophetia Ezechielis 21, 19)

  • viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et ad Judam in Hierusalem munitissimam (Prophetia Ezechielis 21, 20)

  • ad dextram ejus facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os in cæde ut elevet vocem in ululatu ut ponat arietes contra portas ut conportet aggerem ut ædificet munitiones (Prophetia Ezechielis 21, 22)

  • tu autem profane impie dux Israël cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita (Prophetia Ezechielis 21, 25)

  • iniquitatem iniquitatem iniquitatem ponam eam et hoc nunc factum est donec veniret cujus est judicium et tradam ei (Prophetia Ezechielis 21, 27)

  • cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita (Prophetia Ezechielis 21, 29)

  • et ostendes ei omnes abominationes suas et dices hæc dicit Dominus Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus ejus et quæ fecit idola contra semet ipsam ut pollueretur (Prophetia Ezechielis 22, 3)

  • in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis quæ fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et inrisionem universis terris (Prophetia Ezechielis 22, 4)

  • sanctuaria mea sprevistis et sabbata mea polluistis (Prophetia Ezechielis 22, 8)

  • et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te (Prophetia Ezechielis 22, 11)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina